horizontal rule

欢迎访问本站。

Confucius' Analects in Latin 7 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

08

1. Philosophus ait: T'ai pé, ille potest dici summa virtutis sane. Iterum iterumque imperium cessit, et populo nec datum ut laudibus celebraret.

2. Philosophus ait: officiosus at sine modo, tunc molestus; attentus sine regula, tune meticulosus; strenuus sine moderatione, tunc perturbator; rectus sine discretione, tune anxius: sapiens princeps studiosus sit erga parentes, tunc populus assurget ad virtutem: veterani et antiquiores non negligantur, tunc populus non parvipendet (3).

3. Tseng tse habens morbum, vocavit scholae discipulos et ait: detegite meos pedes, et detegite meas manus (4). Carmen (II. 41.) ait: sis pavidus, sis caucus, sicut instares profundae voragini, sicut calcares tenuem glaciem; jam nunc in posterum ego agnoscam me servatum, o filioli.

4. Tseng tse aegrotante, Lou toparcha Mong king tse obsalutavit eum. Tseng tse erudiens ait: avi mox moritura, ejus vox est lugubris; homo cum est moriturus, ejus sermo quidem bonus. Sapiens quae majoris aestimat in vita ratione sunt tria: ut efferendo corporis habitum, in hoc removeat arrogantiam et dissolutionem; componendo oris speciem, tunc accedat ad sinceritatem; et proferendo verborum sonum, jam absit ab indecoro et absono calathorum pyxidumque res vero habent administros qui servent (1).

5. Tseng tse ait: ut instructus peritia sciscitaretur ab imperito, instructus multis quareret a tenuiore, habens perinde esset ac non habens, plenus perinde ac vacuus, offensus neque controversaretur, olim meus sodalis jam impendebat operam in haec (2).

6. Tseng tse ait: cui possit committi sex palmorum pupillus, possitque concredi centum stadiorum imperium, et subeunti magnum discrimen adhuc non possit eripi, is sapiens vir? Sapiens vir sane (3).

7. Tseng tse ait: litterati nequeunt, quin magnanimi et fortes sint: onus grave et via longa. Cordis perfectionein susceperunt in proprium onus; nonne quidem grave est? Mortui tunc demum cessabunt; nonne etiam longum est (4)?

8. Philosophus ait: exordire a Carmine, confirmaberis per Ritus, perficieris per Musicam.

9. Philosophus ait: populus potest fieri ut sequatur aliquid, fieri nequit ut comprehendat illud.

10. Philosophus ait: amator fortitudinis aegre ferens paupertatem, perturbator erit; si quis jam careat probitate, et adverseris illi jam nimis, erit perturbator.

11. Philosophus ait: si habeas Tcheou Ducis dotum splendorem, casu quo superbias et avaritia sordescas, cetera nec digna intuitu jam (1).

12, Philosophus ait: tres annos studens sapientia, quin intendat in stipendium, non facile invenitur (2).

13. Philosophus ait: firmiter adhaerens ama sapientia studium, ad mortem tenax proba virtutis viam; periclitans regnum ne ingrediaris, turbatum regnum ne inhabites; si imperium servet ordinem, tune to exhibeas; si destituatur ordine, tunc latites: cum regno constat lex, pauperem esse atque ignobilem, probrosum est; cum regno deest lex, divitem esse atque nobilem, pudendum est.

14. Philosophus ait: non constitutus in ea dignitate, ne moliaris illius administrationem.

15. Philosophus ait: in magistri Tche initio, odae "Concinens Casarca" finalis stropha proh quam plene implebat aures (3)!

16. Philosophus ait: fervidum nec vero rectum, rudem nec tamen sedulum, totum ineptum et tamen non sincerum, hujusmodi ego non agnosco.

17. Philosophus ait: disce quasi non fueris assecutus, et adhuc time ne illud amittas.

18. Philosophus ait: proh sublimitas! Choen et Yu tenebant imperium, et tamen nulli intererant (4).

19. Philosophus ait: Oh quam magnus Yao tenens principatum! proh sublimitas! nonnisi coelum est magnum, et nonnisi Yao aemulatus illud. Proh immensitatem! populus non valuit verbis assequi. 0 quam excelsa ille obtinuit gestorum merita, o quam splendidum ille habuit decori apparatum (5)

20. Choen habebat praefectos quinque viros, et imperium bene administrabatur; On rex aiebat: ego habeo bene administrantes praefectos decem homines (1). Confucius subjunxit: dotes rarae sunt, nonne id ita est? Yao et Choen imperii concursus, solus prae hoc nostro fuit florentior: et tamen, cum intersit una mulier, novem sunt viri et nil amplius. At ex tribus partibus imperii habentem duas, cum his subjecte serviisse, dynastiae Yn, Tcheou nostri virtus, illa potest dici summa virtus. (2)

21. Philosophus ait: Imperatorem Yu, ego nullo defectu noto. Parcus potus et cibi, at valde pius erga manes et spiritus; vulgaris ordinario vestitu, at valde pulcher in sacro gremiali et tiara; humilis patatio et aedibus, at exhausit vires in agrariis aquaeductibus. Yu, mihi nulla rima fatiscit (3).

Confucius' Analects in Latin 9

感谢您访问本站。